Ordine Equestre di San Gregorio Magno
BREVE GREGORII PP. XVI
PRO INSTITUTIO EQUESTRIS ORDINIS S. GREGORII MAGNI
GREGORIUS PP. XVI
AD perpetuam rei memoriam. Quod summis quibusque
Imperatoribus maximae curae est praemia virtutis et insignia honoris et
monumenta laudis iis decernere, quos optime de re publica meritos noverint, id
et Romani Pontifices Praedecessores Nostri praestare pro personarum, temporum,
actuumque ratione consueverunt erga eos, qui Sanctae Romanae Ecclesiae imperium
ope, armis, consiliis, aliisque recte factis iuvarent. Haec reputantibus Nobis,
ac de honore iis habendo deliberantibus, qui fidelem assiduamque asperioribus
etiam temporibus operam Principatui navarunt, placuit ex more institutoque
maiorum Ordinem Equestrem constituere, in quem homines spectatae in Sedem
Apostolicam fidei ex Summorum Pontificum auctoritate cooptentur, quos vel
praestantia generis, vel gloria rerum gestarum, vel insignum munerum
procuratione, vel demum gravibus aliis ex causis dignos ipsi censuerint qui
publico Pontificiae dilectionis testimonio honestentur. Inde enim nedum praemium
virtuti conferri, sed et stimulos addi ceteris palam est quibus ad bonum
rectumque impensius in dies excitentur. Quare hisce Nostris Apostolicis Literis
Equestrem Ordinem constituimus, quem, et ex praecipuo Nostrae in Sanctissimum
Praedecessorem Gregorium Magnum venerationis affectu, et ob assumptum ipsius
Nomen quando Humilitati Nostrae impositum Pontificatum suscepimus, a Sancto
Gregorio Magno volumus nuncupari; reservantes Nobis ac Romano Pontifici pro
tempore existenti ius eligendi Equites Equites, quos constet virtutum laude,
conditionis honestate, splendore munerum, atque eximia in rebus gerendis
sedulitate, communi demum bonorum suffragio commendari. Erit porro peculiare
Ordinis Insigne Crux octangula ex auro artificiose elaborata, rubram superficiem
habens, in cuius medio, veluti parvo in numismate, extet affabre caelata imago
S. Gregorii Magni. Taenia ad eam sustinendam erit serica rubra, cuius extrema
ora flavo colore distinguatur. Cum vero stati quidam in Equestribus Ordinibus
gradus dignitatem illorum, qui iisdem accensentur, designent, quatuor in
Gregoriano Ordine gradus Equitum praefinimus; quorum primi Equites Magnae Crucis
primae classis, secundi Equites Magnae Crucis secundae classis, tertii Equites
Commendatores, quarti Equites simpliciter nuncupabuntur. Serica fascia praelonga
binis Ordinis coloribus picta, dextero humero imposita, transversaque ad latus
sinistrum propendens, et magnam Crucem sustinens, Insigne erit Equitum primi
generis; qui insuper medio sinistro latere pectoris innexam vestitui gestabunt
alteram maiorem Crucem radiis undique ac gemmis circumornatam, opereque
magnifico caelatam. Equites secundae classis Crucem magnam, instar Numismatis,
latere pectoris sinistro habebunt, praeter Crucem alteram grandem collo ex
fascia serica appensam. Equites Commendatores Crucem magnam gerent, quae e
fascia collo inserta dependeat; privilegio tamen carebunt ferendi pracdictum
numisma seu Crucem alteram in latere pectoris sinistro. Equites quarti ordinis
Crucem parvam, iuxta communem Equitum morem, ad pectus apponent in parte vestis
sinistra. Ceterum eos omnes, qui publico hoc Pontificiae voluntatis testimonio
sint honestati, monitos volumus ut animadvertant sedulo praemia virtutibus
addici, nihilque diligentius curandum ipsis esse quam ut rebus praeclare gestis
expectationem ac fiduciam quam excitarunt cumulate sustineant, delatoque sibi
honore dignos sese in dies magis exhibeant. Haec quidem suscepti huiusce
consilii ratio est, haec praecipua muneris ipsius conditio, cui apprime
satisfiet constanti erga Deum et Principem fide, prout in aversa Crucis parte
scriptum est; atque ita boni omnes et ii praesertim, quorum maxime interest ob
Ordinis coniunctionem, de fausto felicique Nostri Instituti progressu
gratulabuntur. Haec statuimus ac declaramus non obstantibus in contrarium
facientibus, etiam speciali mentione dignis, quibuscumque. Datum Romae apud
Sanctam Mariam Maiorem sub Annulo Piscatoris die 1 Septembris MDCCCXXXI,
Pontificatus Nostri anno primo.
TH. CARD BERNETTI
BREVE GREGORII PP. XVI
PRO TRIBUS TANTUM GRADIBUS IN EQUESTRI GREGORIANO ORDINE SERVANDIS ET PRO INSIGNIBUS SINGULORUM
GRADUUM PROPRIIS STATUENDIS
GREGORIUS PP. XVI
AD perpetuam rei memoriam. Cum amplissima honorum
munera iure meritoque parta hominum mentes atque animos ad virtutem
amplectendam, gloriamque assequendam vel maxime excitent atque inflamment, tum
Romani Pontifices provide sapienterque praecipuos honorum titulos iis tribuere
ac decernere semper existimarunt, qui egregiis animi ingeniique dotibus
praestantes nihil non aggrediuntur, nihilque intentatum relinquunt, ut de
Christiana et Civili Republica quam optime mereri conentur. Hac sane mente in
ipso Pontificatus Nostri exordio, ob tantam temporum asperitatem iniucundo ac
permolesto, singulare praemium rectefactis impertiri, itemque ad suas cuique
partes demandatas impensius oboundas quoddam veluti incitamentum addere in animo
habentes illis praesertim viris, qui singulari studio, consilio, fide,
integritate Nobis et Romanae Petri Cathedrae omni ope atque opera adhaererent,
novum Equestrem Ordinem instituere decrevimus, quem ob praecipuum Nostrae in
Sanctissimum Praedecessorem Gregorium Magnum venerationis affectum, et ob
assumptum ipsius Nomen quando ad Universae Ecclesiae regimen evecti fuimus, a
Sancto Gregorio Magno voluimus nuncupari.
Quapropter Apostolicas dedimus Literas die primo
Septembris Anno MDCCCXXXI Annulo Piscatoris obsignatas, quarum vi omnibus notam
perspectamque fecimus novi Gregoriani Ordinis institutionem, simulque
praescripsimus eius Insigne Crucem esse octogonam exauro affabre elaboratam,
rubra superficie imaginem S. Gregorii Magni in medio referentem, tacnia serica
rubra, extremis oris flava, sustinendam. Clare insuper significavimus quibus
dotibus viros hoc honore decorandos praeditos esse oporteat, Nobisque et Romanis
Pontificibus Successoribus Nostris ius reservavimus eiusmodi Equites
renuntiandi, quos virtutis et religionis laude, conditionis honestate, muneris
splendore, eximia in rebus gerendis sedulitate, communi denique bonorum
suffragio pateat esse commendatos. Ad desinandam autem eorum dignitatem, qui
huic Ordini sunt adscribendi, Nobis opportunum vide sapienterque praecipuos
honorum titulos iis tribuere ac decernere semper existimarunt, qui egregiis
animi ingeniique dotibus praestantes nihil non aggrediuntur, nihilque intentatum
relinquunt, ut de Christiana et Civili Republica quam optime mereri conentur.
Hac sane mente in ipso Pontificatus Nostri exordio, ob tantam temporum
asperitatem iniucundo ac permolesto, singulare praemium rectefactis impertiri,
itemque ad suas cuique partes demandatas impensius obeundas quoddam veluti
incitamentum addere in animo habentes illis praesertim viris, qui singulari
studio, consilio, fide, integritate Nobis et Romanae Petri Cathedrae omni ope
atque opera adhaererent, novum Equestrem Ordinem instituere decrevimus, quem ob
praecipuum Nostrae in Sanctissimum Praedecessorem Gregorium Magnum venerationis
affectum, et ob assumptum ipsius Nomen quando ad Universae Ecclesiae regimen
evecti foimus, a Sancto Gregorio Magno voluimus nuncupari. Quapropter
Apostolicas dedimus Literas die primo Septembris Anno MDCCCXXXI Annulo
Piscatoris obsignatas, quarum vi omnibus notam perspectamque fecimus novi
Gregoriani Ordinis institutionem, simulque praescripsimus eius Insigne Crucem
esse octogonam ex auro affabre elaboratam, rubra superficie imaginem S. Gregorii
Magni in medio referentem, taenia serica rubra, extremis oris flava,
sustinendam. Clare insuper significavimus quibus dotibus viros hoc honore
decorandos praeditos esse oporteat, Nobisque et Romanis Pontificibus
Successoribus Nostris ius reservavimus eiusmodi Equites renuntiandi, quos
virtutis et religionis laude, conditionis honestate, muneris splendore, eximia
in rebus gerendis sedulitate, communi denique bonorum suffragio pateat esse
commendatos. Ad designandam autem eorum dignitatem, qui huic Ordini sunt
adscribendi, Nobis opportunum visum est eumdem ipsum in quatuor classes
dividere; quarum altera Equitibus Magna Crucis primi ordinis, altera Equitibus
Magnae Crucis secundi ordinis, tertia Equitibus Commendatoribus, quarta
Equitibus tantummodo constat. Praescripsimus idcirco, ut Equites a Magna Cruce
primi ordinis magnam Crucem e serica fascia praelonga binis Ordinis coloribus
picta, dextero humero imposita, transversaque ad latus sinistrum descendente
sustineant, ac praeterea medio sinistro pectoris latere innexam vesti gestent
alteram maiorem Crucem radiis undique ac gemmis circumornatam: ut Equites a
Magna Cruce secundae classis praeter magnam Crucem, ut supra appensam, medio
sinistro pectoris latere alteram Crucem nullis coruscantibus gemmis refulgentem
deferant: ut Equitibus Commendatoribus liceat Crucem magnam gerere, quae e
fascia collo inserta dependeat, haud tamen Crucem alteram in latere pectoris
sinistro: ut Equites demum quarti ordinis Crucem parvam ex communi Equitum more
in parte vestis sinistra ad pectus apponant. Quin etiam ac removendum quodcumque
discrimen, quod in hoc gestando Insigni posset contingere cuiusque Crucis schema
typis excudi mandavimus, novis quibusque Equitibus una cum Diplomate tradendum.
Iam vero, cum honoris ac dignitatis splendor eo magis refulgeat quo minor est
eorum numerus quibus confertur, Nostris profecto fuisset in votis in Gregoriano
Ordine constituendo eorum numerum praefinire, qui in singulas illius classes
essent cooptandi. Sed quoniam eo tunc praecipue spectavimus, ut praemium iis
potissimum repende remus, qui incorrupta fide et egregio in Nos atque hanc
Sanctam Sedem studio et obsequio effervescentes id temporis seditionis impetus
propulsarent, et Religionis causam a Civilem Apostolicae Sedis Principatum pro
viribus tuerentur, haud potuimus extemple consilia Nostra certis quisbusdam
limitibus circumscribere. Nunc vero rebus divini Numinis ope conversis, atque
exoptato in Pontificiis Nostris Provinciis ordine restituto, cum fidis
fortibusque viris mercedem proposuerimus, in eam venimus sententiam, aliquid
in commemoratis Nostris Literis immutare, pluraque etiam ab integro decernere,
quae ac eiusdem Ordinis splendorem augendum maiestatemque amplificandam
pertinere posse vi dentur. Hisce igitur Literis statuimus atque mandamus, ut
posthac ex utraque classe Magnae Crucis una tantum constet, cui nomen erit
primae classis. Nobis vero et Romanis Pontificibus Successoribus Nostris
reservamus Magna Cruce gemmis ornata in peculiaribus quibusdam casibus eos
decorare, qui Nostro eorumdemque Successorum Nostrorum iudicio singulari ratione
honestandi videantur. Quapropter eos omnes qui Magnam Crucem secundae classis
iam fuerint adepti, ad primam classem pertinere omnino volumus et declaramus.
Itaque deinceps Gregorianus Ordo tribus tantummodo constabit classibus, nempe
Equitibus a Magna Cruce, Commendatoribus et Equitibus. Numerum autem cuiuslibet
ex tribus iis classibus praefinire volentes, quemadmodum in pluribus Militiis
vel Equestribus Ordinibus provide sapienterque factum est et Nos ipsi vehementer
optabamus plena Auctoritate Nostra edicimus atque praecipimus ut Equites a
Magna Cruce numerum triginta non praetergrediantur: Commendatores septuaginta,
Equites demum tercenti esse possint. Quem quidem singularum classium Equitum
numerum pro iis tantum viris, qui Civili Apostolicae Sedis Principatui subsunt
praescriptum volumus; propterea quod ad Nostrum et Successorum Nostrorum
arbitrium semper pertinebit homines etiam exterarum gentium in cuiusque classis
coetum praeter hunc numerum adlegere. Praeterea, ut huius Ordinis ratio perpetuo
servetur neque temporis lapsu diuturna vetustate ullatenus immutetur, mandamus
ut Summus ab Actis Gregoriani Ordinis seu, ut dicitur, Magnus Cancellarius sit
S. R. E. Cardinalis a Brevibus Apostolicis Literis; penes quem Equitum nomina,
gradus, admissionis dies, ac numerus diligenter servetur. Haec decernimus atque
statuimus, non obstantibus editis Nostris Literis, de quibus habitus est sermo,
nec etiam speciali mentione dignis in contrarium facientibus quibuscumque. Nobis
quidem sperare fas est novam hanc consilii Nostri instaurationem optatum exitum
assequuturam, eosque simili honore auctos vel in posterum augendos votis Nostris
ac fini, ad quem referentur, quam cumulatissime responsuros, ac Pontificia
benevolentia magis magisque dignos futuros, praesertim quod ipso in Insigni
inscriptum legant hoc munus eorum potissimum esse, qui PRO DEO ET PRINCIPE vel
maxime praestant. Datum Romae apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris die XXX Maj
MDCCCXXXIV, Pontificatus Nostri anno quarto.
PRO DOMINO CARD. ALBANO
A PICCHIONI substitus
EX CANCELLARIA ORDINUM EQUESTRIUM
DIE 7 FEBRUARII 1905
SS.mus Dominus Noster Pius PP. X, animo repetens omnia, quae
sive ad homines virtute formandos sive ad praemia eisdem pro rectefactis
rependenda ab Apostolica Sede proveniunt, iis legibus iugiter moderanda esse,
quibus et decori eiusdem S. Sedis et congrue rationi consultum sit, opportune
mentem suam ad Equestres Ordines admovit.
Hinc est quod re acta cum infrascripto Cardinali a Brevibus,
magno Equestrium Ordinum Cancellario, praeter ordinationes de ceteris
Equestribus Ordinibus hoc ipso die latas, voluit ut quae etiam de Gregoriani
Ordinis vestibus et Insignibus propriis illorumque usu adhuc non satis certa et
definita viderentur, servata eiusdem Ordinis, quae hactenus usu venit, in
Civilem unam et Militarem alteram Classem partitione, omnia forent adamussim
statuta per leges quae hic sequuntur:
PRO EQUITIBUS COMMENDATORIBUS CUM NUMISMATE
CLASSIS CIVILIS
Vestis e panno viridi nigrante siet in longos post tergum producta
limbos. Opera phrygia, omnia acupicta ex argento, circa collum,
extremas manicas et supra peras laciniae sint quernea folia referentes, et
dentata tacniola quae extremas totius vestis oras circumeat. Novem
pectori globuli: tres vero sint, minoris moduli, manicis. Posteriores
vestis limbi inter utramque peram duobus maioribus globulis, nec non
corona querna decorentur; ipsisque peris tres subsint globuli minores.
Femoralia praelonga sunto e panno viridi nigrante; fascia ornentur ex
argento querneis foliis intexta, cuius altitudo quatuor centesimarum
metricae mensurae partium siet. Galero nigro ex sericis coactilibus,
duplici transversa utrinque et circum ducta limbos, ut in schemate, nigra
undati operis fascia ac parvo argenteo flocco in utraque cuspide
distincto, nigra superemineat pluma; eique Insigne Pontificium quatuor ex
argento funiculis globulo coniunctis innexum sit. Globuli, omnes ex
argento, Crucem Ordinis caelato opere referent. Item et ensis argenteo
cingulo suffultus Crucem Ordinis, prout a schemate apparel, in capulo
caelatam referat; capulus ipse sit e concha albida ornatus auro, cum aureo
dependente fimbriato funiculo; vagina e corio nigro aureis fulcro et
cuspide terminetur. Praeter Crucem, non aliter ac serica taenia e
collo dependentem, Numisma Ordinis argenteum sinistro pectoris lateri
ingestum deferre fas esto. Crucem corona laurea ex enchausto viridi ut
in schemate, parve taenia ex auro inferius vincta, superemineat. Crux,
Numisma, globuli quoad formas et modulos, sic et tacnia quo ad colores et
altitudinem a schemate non different.
ALOISIUS CARD. MACCHI
MAGNUS CANCELLARIUS ORDINUM EOUESTRIUM
|